- STURNUS
- STURNUSHebr. Zarzir, inter aves Lege Dei Israelitis olim vetitas, recensetur Maiemonidi l. de Cibis vetitis, eo quod corvi species sit; unde Proverbium hinc natum legas in Bava Kama fol. 92. Non frustra corvum adit sturnus, cum sit eiusdem speciei. Verum, cur sturnum corvi esse speciem potius quam cornicem, antipicam, aut graculum et monedulam, velint Hebraei, cum hae ad corvi naturam propius accedant, merito miratur Bochart. quem vide Hieroz. Parte post. l. 2. c. 33. Est autem Sturnus inter migratorias aves, propriumque eius generi, catervatim volare et quôdam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Plin. l. 10. c. 24. quod ad coturnices perperam transtulit Solin c. 11. Eadem avis inter eas, quae humanum sermonem sonare discunt, numeratur eidem Plinio l. cit. c. 42. Habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias, Graecô atque Latinô sermone dociles: praeterea meditantes in diem, et assidue nova loquenles longiore etiam contextu. Unde Papinius l. 2. Sylv. 4. v. 17.—— Plangat Phoebelus alesAuditasque memor penitus dimittere vocesSturnus. ——Flura apud Vossium de Idol. l. 3. c. 89. et 93. Vide quoque infra Sudaria, et wupra Atabilo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.